PRAETORIO Praefectus

PRAETORIO Praefectus
PRAETORIO Praefectus
dictus est olim, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerant: Veteres
enim, inquit Asconius Paedianus, omnem Magistratum, cui pareret exercitus, Praetorem appellaverunt. Auctor instituti Oct. Augustus fuit, ut Suetonius et Dio docent: postmodum a Tiberio id stabilitum est. Sub eodem Imperatore Ael. Seianus vim Praefecturae, antea modicam, intendit, dispersau per urbem cohortes una in castra conducendo: ut simul imperta acciperent, numeroque et robore et visu inter se, fiducia ipsis, in ceteros metus crederetur. Praetendebat —— severius acturos, si vallum statuatur procul urbis illecebris, Tacit. Annal. l. 4. c. 2. Nec unus solum, sed et duo nonnumquam id muneris obibant, uti de Lusio Geta et Rufo Crispino, sub Claudio Imp. apud eundem legimus, l. 12. c. 42. Imo in tres potentiam sparsit Imperatoribus ipsis formidolosam Nero, qui tamen numerus non semper mansit. Et primum quidem ex Equitibus tantum Romanis Praeterio Praefeotus legebatur: Dein vero, cum ex Praefectis quoque Imperatores creati sunt, quorum primus Macrinus suit, tum non Senatoribus modo, verum etiam Consularibus, haec dignitas patuit: duravitque hic Magistratus, ad Imperium usque Constantini M. quô tempore, cum Praetoriani pro Maxentio stetissent, contra Imperatorem, hic post victum occisumque Tyrannum, castrô Praetorio dirutô, cohortes Praetorianas exauctoravit, atque ita Praetorio Praefectorum dignitatem sustulit. In quorum locum, quum idem Imperator novam Romani Orbis divisionem excogitâsset, ipsumque in quatuor praecipuas partes seu Dioeceses divisisset, quatuor quoque Praetorie Praefectos instituit, In Galliis videl. Italia, Illyrico et Oriente: qui tamen non nisi civiles causas disceptandi ius habebant. Olim vero, quanta muneris huius fuerit auctoritas ac potestas, Aurelius IC. docet his verbis: Ad vicem Magistri Equitum Praefectos Praerorio antiquitus institutos esse, a quibusdam traitum est. Nam cum apud Veteres Dictatoribus ad tempus potestas summa crederetur, et ii Magistros Equitum sibi eligerent, qui, associati Principali curae, militiae secundam post eos potestatem gererent; regimentis Reip. ad Imperatoros perpetuo transtatis, ad similitudinem Magistrorum Equitum, Praefecti Praetorio a Principibus electi sunt, dataque est eis plenior licentia, ad disciplinae publicae emendationem. His cunabulis Praefectorum auctoritas initiata, in tantum meruit augeri, ut a Praefectis Praetorio appellari non possit etc. Et paulo infra, Subnixietiam sunt aliô privilegiô, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis Magistratibus, nisi ab ipsis Praefectis Praetorio restitui possint. Nec omittendum, quamprimum Praefectus Praetorio lectus esset, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio fuisse solitum: unde memorabilis illa Traiani vox, cum Praefectum suum cingulô donaret, dicentis: Si e Rep. imperavero, pro me; sinsecus, contra me utere, Plinius, Panegyr. c. 66. Eosdem in Praetexta fuisse, licet ius lati clavi non haberent, patet ex Dione, ubi eam dat Seiano l. 58. Quem τῷ περιπορφύρῳ ἱματίῳ ornaverant, ad supplicium duxerunt. Unde de eodem Iuvenalis, Sat. 10. v. 99.
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
Aut Fidenarum Gabiorumque esse potestas.
Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. l. 2. c. 3. et plura de hoc munere, apud Wolffg. Lazium, Comm. Reip. Rom. l. 1. et 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 33. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 2. c. 20. Theod. Marcilium ad Titum Suetonii inprimis, c. 4. ut et in voce Cura, Praefectus, item Praefectus Praetorio. de Praefecti vero Praetorio Vicario, Vide Salmas. ad Solin. p. 806. et infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRAEFECTUS — non eôdem semper fuit significatu. Nam et in re militari magnus eorum usus, et inter Provinciales Magistratus, non minor fuit. Scribit Dio, Octav. Augustum eos omnes, quos Provinciis extra Italiam sitis praeposuisset, Praefectos appellâsse,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAEFECTUS Praetorio — apud Gallos idem cum Maiore Domus, Symphor. Campegius, l. 4. de Orig. et Geneal. Caroli M. fol. E. 11. scribit: Tempore Theodorici Regis, Francorum intertiâ Regum, Praetorio praefectus proximam a Rege dignitatem obtinebat. Ad hanc potentissimi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Praefectus — (lat.), im alten Rom allgemeine Bezeichnung eines Vorstehers oder Aufsehers, dessen amtliche Tätigkeit näher durch einen Zusatz bestimmt wird. So wurden während der Republik bis zum Bundesgenossenkrieg in gewisse Klassen italischer, von Rom… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Praefectus — Praefectus, 1) Vorgesetzter, Chef, Commandeur; 2) in Rom jeder Vorsteher eines Amtskreises, eines Collegiums, einer Truppe etc. Solche Präfecten waren: A) im Civildienst: P. juridicundo, ein Beamter, welcher von Rom aus zur Pflege des Rechts in… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Praefectus praetorio — Ein Prätorianerpräfekt (lateinisch: praefectus praetorio oder praetorii) war in der hohen Kaiserzeit der Befehlshaber der als Garde des römischen Kaisers dienenden Elitetruppe der Prätorianer. In der Spätantike war er der höchste zivile… …   Deutsch Wikipedia

  • Praefectus urbi — Der praefectus urbi war der Stadtpräfekt von Rom. Das Amt kann von der mythischen römischen Königszeit bis ins späte Mittelalter beobachtet werden. Seit dem 4. Jahrhundert n. Chr. gab es daneben auch in Konstantinopel einen praefectus urbi mit… …   Deutsch Wikipedia

  • praefectus praetorio — A pretorian prefect,–a high judicial officer in the Roman occupation of England …   Ballentine's law dictionary

  • Cassiodorus — Cassiodor (* um 485 in Scylaceum, Bruttien; † um 580 im Kloster Vivarium bei Scylaceum), mit vollständigem Namen Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Senator, war ein spätantiker römischer Staatsmann, Gelehrter und Schriftsteller.… …   Deutsch Wikipedia

  • Flavius Magnus — Cassiodor (* um 485 in Scylaceum, Bruttien; † um 580 im Kloster Vivarium bei Scylaceum), mit vollständigem Namen Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Senator, war ein spätantiker römischer Staatsmann, Gelehrter und Schriftsteller.… …   Deutsch Wikipedia

  • Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus — Cassiodor (* um 485 in Scylaceum, Bruttien; † um 580 im Kloster Vivarium bei Scylaceum), mit vollständigem Namen Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Senator, war ein spätantiker römischer Staatsmann, Gelehrter und Schriftsteller.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”